Orichalcum vel aurichalcum (Graece ὀρείχαλκος) est flava mixtura metallica quae in camino ex 37 % zinci et 63 % cupri oritur. Unum e quattuor metallis fuit in re nummaria ab Augusto instituta cum auro, argento cuproqueː pretiosior quam cuprum habebaturː qua de causa sestertii et dupondii ex orichalco fiebant, asses vero et quadrantes e cupro. Ob colorem etymologia popularis ex auro et chalco, hoc est 'aes aureum', diu viguit quamquam e duobus vocabulis Graecis quae 'aes e montibus' significant potius nomen ortum esse videtur.