Praefectus: Mark Sutcliffe Consilium: Ottawa City Council Procuratio superior: Ontario
Geographia
Superficies: 2 778.64 chiliometrum quadratum Territoria finitima: Gatineau, Papineau, North Dundas, Clarence-Rockland, Russell, The Nation, North Grenville, Montague, Beckwith, Mississippi Mills, Arnprior, Pontiac, United Counties of Leeds and Grenville, United Counties of Prescott and Russell, Renfrew County, Lanark County, United Counties of Stormont, Dundas and Glengarry, Les Collines-de-l'Outaouais
Ottavia,[1][2][3] vulgo Ottawa, est urbs circiter 808 000 incolarum et caputCanadae. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae Ontarionis. Anno 1850 creata est, anno 2001 urbs Ottavia ceteraque municipia antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redacta sunt. In valle Ottavensi sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a Toronto, 190 a Monte Regio.
Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottavia contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et Vastinonem (vulgo: Gatineau) municipium Quebeci provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine Ottaviae et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipalibus.