Ad 'pediludium Americanum' quod dicitur, videas s.v. harpastum Americanum
Pediludium[1] (Anglice association football, football, vel soccer, ab as-soc-iation et suffixo -er), est lusus gregalis quo duae manus undenorum hominum inter se certantes folle sphaerico ludunt. Saeculo vicensimo primo ineunte, plus quam 250 000 000 lusores in plus quam ducentis civitatibus pediludium interdum ludunt, quod ergo est lusus populo orbis terrarum gratissimus.[2][3][4][5] Ludus in rectangulari graminis vel viridis herbae artificiosae campo fit, singulis portis in medio quoque fine breviore constitutis. Propositum lusorium est puncta acquirere, folle in portam seu ianuam oppositam propulso.
Generaliter inter ludendum solum ianitores follem manibus vel bracchiis tangere sinuntur, dum alii lusores usitate pedibus follem tangunt, aliquando trunco vel capite utentes ad intercipiendum follem in aere moventem. Lusu finito, turma cui sunt plures portae e certamine victrix evadit; si autem certantibus manibus est eadem punctorum summa, aequalitas declaratur, vel tempus additicium et, aequalitate permanente, iactus poenales habentur. Leges pediludii in Anglia a The Football Association anno 1863 primum ascitae sunt, quae se posthac evolverunt. Pediludium inter civitates a FIFA administratur, organizatione quae Certamen Mundanum Pedilusorium quoque quadriennio ordinat.[6]