Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Pegasus (mythologia)

Bellerophon Pegaso equitans Chimaeram adgreditur.

Pegasus, Graece Πήγασος, equus alatus est ex fabulis Graecis notus, Posidonis "Nigricomi"[1] et Medusae filius. Cum enim Perseus Medusam decollaret, Pegasus et Chrysaor magnus ex vulnere nati sunt.[2]. Statim natus Pegasus ad caelum apud Iovem evolavit, ubi habitat.

Neptunus Pegasum ad Bellerophontem misit[3]. Sunt etiam qui Bellerophontem tradant Pegasum Minerva adiuvante, Corinthi ad fontem Pirenem cum potaret, ad mansuetudinem domuisse. Certe Pegaso equitans Chimaeram[4] et Amazones vicit.[5] Idem cum Pegaso usus in caelum equitare conaretur, praecipitatus est.[6] Pedibus Pegasi nonnulli fontes suscitati esse narrantur, in primis Hippocrene in Helicone monte Musis consecrato[7].

Ita studiosorum alii in nomine Pegasi vocabulum Graecum πηγή ('fons') agnoscunt; sunt etiam alii, qui vocabulum πηγός ('concretus, firmus') reperire malint.

Apud antiquos ignota erat fabula illa divulgata, Pegasum, equum poetarum, in Helicone monte habitare ad fontem Musarum luci. Sunt enim ista nostrorum temporum - ut ita dicamus - mystificatio, qua poetarum explanetur inspiratio ab alto concepta.

  1. Hesiodi Theogonia 278.
  2. Theogonia 280-281. Strabo, Geographica VIII.6.21
  3. Hesiodi frg. 245.
  4. Theogonia 325; cf. etiam Homeri Iliadis 6.183.
  5. Pindari carmina Olympiaca 13.84 ff.
  6. Pindari carmina Isthmica 7.44 ff.
  7. Strabo, Geographica VIII.6.21

Previous Page Next Page






Pegasos ALS بيغاسوس Arabic بيڭاسوس ARY পেগেছাছ AS Pegasu AST Peqas (mifologiya) AZ Пегас BE Пегас Bulgarian পেগাসাস Bengali/Bangla Pegasos BR

Responsive image

Responsive image