Pepo Americanus[1] (Anglice pumpkin; Francice citrouille; Hispanice calabaza gigante; Italice zucca), vel cucurbita Americana,[2] est cultivarietas nonnullarum specierum generis Cucurbitae quae rotundae sunt, cuti glabra, aliquantulum costatae, colore plerumque ab ochraceo saepissime ad aurantium.[3] Cortex crassus semina edulia et pulpam continet. Hoc nomen ad cultivarietates Cucurbitae peponis plerumque adhibetur, sed aliquot cultivarietates Cucurbitae maximae, Cucurbitae argyrospermae, et Cucurbitae moschatae earum similes etiam aliquando pepones Americani appellantur.[4]
Pepones Americani, in America Septentrionali (Mexico septentrionali orientalique et Civitatibus Foederatis meridianis) endemici,[5] sunt una ex primis plantis ab hominibus domatis, ab anno 7000 ad annum 5500 a.C.n. fere primum culta.[6][7] Quae plantae late pro victu atque aestheticae et oblectationis causa coluntur.[8] Crustum peponum Americanorum, exempli gratia, est traditionalis epularum Diei Gratulationis in Canada et in Civitatibus Foederatis pars, et tales pepones saepe ornamentalibus generis jack-o'-lantern? lanternis circa Pervigilium Omnium Sanctorum prosunt, quamquam purée? peponis in vasculis stanneis a societatibus mercatoribus conduntur, et scobis crusti peponis usitate ex aliis varietatibus Cucurbitae peponis usitate conficiuntur.[9]