Titulus operis Nicolai Monardes Historia medicinal de las cosas que se traen de nuestras Indias occidentales que sirven en medicina ("Simplicium medicamentorum ex novo orbe delatorum historia"), editionis anni 1580 .
Permutatio Columbiana [ 1] (ab Anglico Columbian exchange [ 2] ) est transmissio animalium domesticatorum frugumque et aliorum biotorum , tam utilium quam nefastorum, ad Americam ab Eurasia et Africa atque in has continentes ab America. Quae permutatio a navigationibus explorationis Christophori Columbi coepit.
↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
↑ Primus locutionis Anglicae inventor fuit Alfredus Crosby , qui anno 1972 in libro The Columbian Exchange historiam huius permutationis primum excogitavit.