Petrus Gyllius vel Gillius, vulgo Pierre Gilles (Albiae natus die 30 Iunii vel 1 Iulii 1489;[1] Romae mortuus die 5 Ianuarii 1555), cliens Georgii de Armaniaco cardinalis et legati, fuit eruditus rerum classicarum, recensor textuum tam Graecorum quam Latinorum, particeps legationis Francicae per Imperium Ottomanicum anno 1548 a Gabriele Aramontio conductae, et auctor operum Latinorum de archaeologia Constantinopolitana. Labores eius lexicographici in dictionario Graecolatino sub nomine Gulielmi Budaei anno 1575 edito comprehensi sunt.[2] Opera eruditissima topographiae Constantinopolis et Bospori conscripsit, quorum alterum (De Bosporo Thracio libri III, 1561) textum libri antiqui de eadem re a Dionysio Byzantio confecto comprehendit.