Fines
Forma
Tabula aut despectus
Pictaviensis seu Pictavia, Francogallice Poitou, est provincia Franciae, olim comitatus, deinde ducatus, eisdem fere limitibus atque civitas antiqua Pictavorum dioecesisque mediaevalis Pictaviensis. Quibus regionibus omnibus Pictavium fuit urbs capitalis. Provinciae maxima pars in praefecturas hodiernas Vendeae, utraeque Separis, Vigennae, e fluminibus respectivis nominatas, anno 1790 conversa est.