Polyandria (Graece πολυανδρία 'multitudo (virorum)' ab adiectivo πολύανδρος[1] 'populosus' deductum) est polygamiae forma, ubi femina apud binos pluresve viros consentientes nupta est. Plurimae civitates et religiones polyandriam prohibent, etiam eae religiones quae polygyniam patiuntur. In his rarissimis hominum nationibus quae hanc conubii formam permittunt, polyandria fraterna praevalere videtur, ubi mulier, cum viro nupsit, simul facta est uxor aliorum fratrum, etiam eorum qui nondum nati sunt. De polyandria secunda agitur, si fratres communi uxori matrimonio coniuncti etiam aliam sibi quisque uxorem duxerunt; uxor autem, si etiam alios suscipiat amores, adulterare censetur. Polyandria partiaria[2] est, cum mulier, quae primum cum uno tantum viro se iunxit matrimonio, postea additicio nupsit viro. Polyandria praesertin in Tibeto aliisque regionibus propinquis invenitur, quamquam ibi quoque raro admodum.