Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Polycarpus Smyrnaeus

Polycarpus

Polycarpus Smyrnaeus (Graece Πολύκαρπος ὁ Σμυρναῖος (natus circa 69 - supplicio affectus circiter anno 155 Smyrnae) fuit episcopus Smyrnae.

Iuxta traditionem sanctus Irenaeus, epicsopus Lugdunensis discipulus eius fuit[1]. Exstat epistola Ignatii Antiocheni ad Polycarpum atque ipsius Polycarpi fragmentum primae et integra secunda epistola ad Philippenses, necnon descriptio martyrii Polycarpi[2].

Ecclesia catholica et ecclesiae Orthodoxae festum diem Polycarpi die 23 Februarii (olim in ecclesia catholica 26 Ianuarii) celebrant.

  1. "Polycarpi filius fit laboris socius, particepsque gloriae". Missale Romanum, in quo antiqui ritus Lugdunenses servantur. Vitte, Lugduni, 1934. [Die 28 Iunii, Ss. Irenaei Episc. Lugd., Doct. Mart., dioeceseos Patroni principalis et Sociorum Martyrum, Sequentia, p. 639]
  2. Camelot, P.T. (ed.) 1998. Ignace d’Antioche, Polycarpe de Smyrne – Lettres, Martyre de Polycarpe. (4ae editionis reimpressio correcta) [Sources chrétiennes 10 bis] Cerf, Parisiis.

Previous Page Next Page