Polygalaceae (synonyma Diclidantheraceae, Moutabeaceae, Xanthophyllaceae) sunt familia plantarum florentium ordinis Fabalium, quibus est distributio cosmopolitana. Polygalaceae consistunt in circa septendecim generibus et 900–1000 herbarum, fruticum, arborumque speciebus. Plus quam 50% specierum unius sunt generis, Polygalae.
Systema Cronquist Polygalaceas in suo ordine separato ponebat, in ordine Polygalalium; nunc autem, secundum Systema APG II, ad Fabales pertinent.