Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Pons Sancti Angeli

Pons Sancti Angeli sive Pons Aelius

Pons Sancti Angeli[1] sive Pons Aelius, per Medium Aevum etiam Pons Sancti Petri[2] appellatus, quod peregrini hoc ponte ad Basilicam Sancti Petri ire solebant (nomen publicum Italicum: Ponte Sant'Angelo), coniungit plateam ante Castellum Sancti Angeli (Italice: Piazza di Ponte S. Angelo) cum Lungotevere Vaticano Romae. Aedificatus est anno 134 Hadriano imperatore, ut sinistram Tiberis ripam sive Campum Martium cum mausoleo eius coniungeret.

Nomen recens a Castello Sancti Angeli repetit, quo ducit. Tempore Baroci in ponte statuae angelorum a Ioanne Laurentio Bernini et officina eius confectae collocatae sunt, qui instrumenta passionis Christi ferunt.

  1. Ad nomen vide Regesta ... Friderici IV, fons anni 1452. - Muratori: Rerum Italicarum Scriptores (1734) - Storia de' solenni possessi de' Sommi Pontefici ... (1572): "Via fuit per pontem Aelium, seu, ut hodie vocant, S. Angeli."
  2. Fons anni 1411 apud Ludovicum Antonium Muratorium in: Rerum Italicarum Scriptores (1723-1738).

Previous Page Next Page