Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Pontificia Universitas Salmanticensis

Universitas Salmanticensis

Pontificia Universitas Salmanticensis[1] sive Academia Salmantina[2] (Hispanice: Universidad de Salamanca) est veterrima Hispaniae universitas publica, Salmanticae in urbe anno 1218 condita. Universitas Salmanticensis fuit primum studium generale Europaeum quod universitas vocatum est. Fuit iam saeculo tertio decimo et nunc est publica. Primo in Salmantica musica, ius canonicum, grammatica, ius civilis, logica, et medicina docti sunt.

Permulti viri Hispanici hac in universitate didicerunt et docuerunt: Ferdinandus Cortesius, Aelius Antonius Nebrissensis, Bernardinus de Sahagun, Gundisalvus Perez, Augustinus Garcia Calvo, et ceteri. Anno 1986 Praemium principum Asturisrum de auxilio internationali accepit.

Hispanico sermone, saepe de universitate dicitur: Quod natura non dat Salmantica non praestat.

  1. "Pontificia Universitas Salmanticensis" hic et alibi legimus
  2. "Academiae Salmantinae": vide epistulam

Previous Page Next Page