Porta Magni Sancti Bernardi | |
---|---|
Gran San Bernardo – Col du Grand-Saint-Bernard | |
Hospitium | |
Altitudo supra mare metris | 2473 |
Terra | Inter Helvetiam et Italiam |
Regio | Inter Vallesiam et Vallem Augustae Praetoriae |
Oppida | Inter Octodurum et Augustam Praetoriam |
Coordinata geographica | 45° 52′ 12″ Sept., 7° 10′ 19″ Ort. |
Porta Magni Sancti Bernardi,[1] etiam una cum minore monte Mons Sancti Bernardi[2] olim Mons Iovis vel Mons Poeninus aut Penninus[3]) per Alpes Poeninas inter Helvetiam (Vallesiam) et Italiam (Vallem Augustae Praetoriae) est porta celeberrima et antiqua in via Francigena. Ibi, 2473 m. altitudinis, est hospitium saeculi XI a sancto Bernardo Menthonis (seu Augustae Praetoriae) conditum et per annum incolatum.
Titus Livius de hac porta loquitur. Fama est (valde dubia) Hannibalem hac transiisse anno 133 a.C.n.; certum est autem Napoleonem per hanc viam anno 1800. Inter alios viatores illustres qui per Magni Sancti Bernardi iter fecerunt sunt:
Canonici Magni Sancti Bernardi regulam sancti Augustini sequuntur. Horum hospitium est locus adorationis eucharisticae et caritatis pro proximis, sicut monstrat sententia: "Hic Christus adoratur et pascitur." Habet ecclesiam pulchram necnon, et bibliothecam, thesaurum, et illustres canes ad viatores salvandos.