Primum bellum Iudaicum[1] inter Iudaeos et Romanos, quod crudeli Romanorum dominatione ac religione contempta instigatum est, anno 66 in Iudaea coepit, die 7 Septembris anno 70 templum Hierosolymitanum deletum et anno 74 Masada, arx ultima, a Romanis expugnata est. Prima trium seditionum magnarum Iudaeorum contra Romanos saeculo primo et secundo fuit (Secundum Bellum Iudaicum anno 116, Tertium Bellum Iudaicum - etiam "Seditio Barchochebae" dictum - 132 - 135), quae denique effecerunt, ut ultimae Iudaeorum sedes in provincia Romana Iudaea exstinctae sint. Ex tunc populus Iudaicus usque ad saeculum vicesimum in dispersione (diaspora) vixit.