Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Protheselaus

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Protheselaus est fabula romanica Anglonormannice ab Hugone de Rotelande saeculo XII exeunte scripta et patrono Gilberto Baderon filio, domino Monemutae, dicata (qui anno 1191 seu paulo antea mortuus est).

In hac fabula Hugo de Rotelande poëmati suo Ipomedon sequelas praebet eodem fere modo quo compositores carminum epicorum Francogallicorum et Anglonormannorum usi sunt: Protheselaus enim, filius Ipomedonis, indole haud patris dissimili, tales res gessit interdumque contra adversarios similes pugnat. Is Protheselaus, ab hereditati sua privatus, Medeam amans, credit eam in se odium concepisse. Adiutoribus Dardano et postea Melandro, per multas terras vagat; mox ad Medeam reversus, eae ignotus, in servitutem intrat. Postea ad honorem vindicandam ad Burgundiam iter fecit ibique pro Ismena pugnat sed a "Virgine Insulae" (Pucele de l'Isle) devictus diu apud istam captivus manet. Tandem hereditatem vindicat Medeamque in matrimonium ducit.

Tanquam Protheselaus se sicut continuationem poëmatis Ipomedon ostendit, indoles huius novi operis profunde differt. In Ipomedonte auctor iocose et interdum libidinose de protagonistis rebusque gestis scribit. In Protheselao sententias morales exprimere volens personas principales (et praecipue Protheselaum ipsum cum Dardano et Melandro) virtutibus illustribus exornat, ita ut innocenter agant, nulla utilitate privata quaesita.[1] Confiteri oportet paucos in saeculis sequentibus Protheselaum perlegisse, multos autem Ipomedontem.

  1. Spensley (1972)

Previous Page Next Page






بروثيزليس Arabic Protheselaus English

Responsive image

Responsive image