Provinciae et territoria Canadae sunt geographicae divisiones administrativae Canadae, quae proprie provinciae et territoria appellantur et gubernationem subnationalem praebent. Cum anno 1867 Canada constitueretur, tres provinciae Americae Septentrionalis Britannicae—Novum Brunsvicum, Nova Scotia, et Canada Provincia (quae, Canada constituta, in Ontarionem et Quebecum denuo divisa est)—coniungerentur ad coloniam foederatam constituendam, quae deinde saeculo proximo civitas sui iuris facta est.
Fines internationles Canadae interdum commutati sunt, et civitas crevit a quattuor provinciis primis ad hodiernas provincias decem et territoria tria. Decem provinciae sunt Alberta, Columbia Britannica, Manitoba, Novum Brunsvicum, Terra Nova et Terra Laboratoria, Nova Scotia, Ontario, Insula principis Eduardi, Quebecum, et Saskatchewan. Nonnullae provinciae olim fuerunt coloniae Britannicae, Quebecum primum fuit colonia Francica, et aliae divisiones administrativae deinde accesserunt. Tria territoria sunt territoria septentrio-occidentalia, Nunavut, et Iuconus, quae reliquias Americae Septentrionalis Britannicae gubernant. Provinciae et territoria una constituunt secundam orbis terrarum civitatem a maxima per aream descriptam.
Principalis differentia inter provinciam Canadiensem et territorium Canadiense est, quod provinciae potestatem et auctoritatem suam ex Actu Constitutionis 1867 Parlamenti Britannici accipiunt (olim Actus Americae Septentrionalis Britannicae appellato), quandoquidem respublicae territoriales potestates exercent, quae a Parlamento Canadae eis conceduntur.