Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Pseudalexius

Pseudalexius, ita ab inimicis nuncupatus, fuit Imperii Byzantini affectator qui anno fere 1189 Harmalae in oppido se imperatorem Alexium II Comnenum praetendit esse (qui re vera iussu Andronici anno 1183 necatus erat). Mox apud aulam Clitzasthlan II sultani Iconiensis receptus est. Annis fere 1191/1192 cum exercitu sultanatús provincias Asiae Minoris vastavit.

Contra eum Alexius sebastocrator, imperatoris Isaacii Comneni frater, malo successu militavit. A presbytero quodam Pseudalexius in convivio Harmalae suo gladio necatus est, "cuius caput Sebastocrator contemplatus, et flavis crinibus equestri flagello discussis, 'Non omnino sine causa,' inquit, 'urbes hunc hominem secuti sunt.'"[1]


Previous Page Next Page






Pseudo-Alexios II. (Phrygien) German Ψευδο-Αλέξιος Β΄ Greek Pseudo-Alexios II English Pseudo-Aleixo II Portuguese Лже-Алексей Russian

Responsive image

Responsive image