Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Ptolemaeus XII (rex Aegypti)

Ptolemaeus XII inimicorum debellator (Templum Hori, Apollonopolis Magna)
Protome Ptolemaei XII (Museum Lupariense)

Ptolemaeus XII Iuvenis Dionysus, agnomine Auletes (Graece Πτολεμαῖος Νέος Διόνυσος, Αὐλητής) e familia Lagidarum fuit rex Aegypti ab anno 80-58 a.C.n. rursusque ab anno 55 usque ad 51 a.C.n. Filium fuisse censetur Ptolemaei IX; pater fuit Cleopatrae VII.

Anno 58 a.C.n. Alexandrinae plebis seditionibus pulsus -irati regi suo erant quia insulam Cyprum, avitam Ptolemaeorum possessionem, Romanis capiendam relinquebat-Romam confugit ubi per duos annos senatores et magistratus qui in republica maxime pollebant ambire atque pecunia corrumpere solebat (apud ipsum Pompeium aliquamdiu hospitabatur), sperans a legionibus Romanis in regnum restitutum iri (nam filia Berenice interim regina Aegyptiorum facta erat). Postremo anno 55 a.C.n. proconsul Syriae Aulus Gabinius contra voluntatem senatus regem in Aegyptum reduxit et exercitum inimicorum eius vicit.


Previous Page Next Page