Quadratum Harvardianum est locus mediae Cantabrigiae situs, in una ex veterrimis Massachusettae urbibus. Nomen plateam triquetram ad compitum Xysti Massachusettensis, Viae Brattlensis, et Viae Ioannis F. Kennedy (olim Boylston) attingit, districtu mercatorio et Universitate Harvardiana compitum circumdantibus. Quadratum est media urbs historica,[1] quae Aream Harvardianam adiacet, antiquum universitatis cor.[2] Scholasticis Harvardianis atque incolis Cantabrigiae occidentalis et interiorum Bostoniae suburbiorum occidentalium et septentrionalium pro loco mercatorio est. Hi incolae statione Harvardiana utuntur, maiori axe vecturae subterraneae et laophoricae Lineae Rubrae Auctoritatis Vecturae Sinus Massachusettensium.
Nomen Quadratum Harvardianum sensu lato omnem viciniam hunc compitum nonnullos vicos in quaque parte cingentem attingere potest. Commune Cantabrigiense propinquum horti publici factum est, quibus sunt area lusoria, area basipilae, et monumenta, quorum nonnulla ad Res Novas Americanas pertinent.