Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Radiatio ultraviolacea

Fluorescentes luminis atri tubi, communis ultraviolaceae undarum longarum fons.

Radiatio ultraviolacea est genus radiationis electromagneticae cuius longitudo undarum est brevior quam ea lucis aspectabilis, sed longior quam ea radiorum-X, in spatio 10 nm ad 400 nm, et in energiis a 3 eV ad 124 eV. Sic appellatur quia spectrum in undis electromagneticis consistit quorum frequentiae sunt altiores quam eae ab hominibus pro coloribus violaceis perceptae. Hae frequentiae hominibus minime aspectabiles, sed multis insectis plene aspectabiles sunt. Eae autem oblique per earum inductionem secundariae fluorescentiae longitudinibus aspectabilibus inveniri possunt.

In atmosphaera, stratum ozontis vitas organismi proteget ex veneno radiationis ultraviolencea sicut cancero cutis.


Previous Page Next Page