Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Rebecca

Eleazar et Rebecca ad puteum (a Bartholomaeo Murillo circa annum 1660 picti)

Rebecca (Hebraice ‏רִבְקָה, Riḇqāh, Graece Ῥεβέκκα) est persona in Biblia, uxor patriarchae Isaaci atque mater Iacobi. Bathuelis filia fuit et neptis Nachor, fratris Abraham; soror Labani, patris Liae et Rachelis.

Abraham filio suo uxorem generis propinqui ducere voluerat et Eleazarem[1] famulum in Charran ad sponsam eligendam misit. Famulus ad puteum urbis adveniens cogitbat eam virginem se electurum, quae non solum ei, sed et camelis eius aquam proponeret. Rebecca sic fecit et ad Isaacum venit,

Isaacus Iacobum benedicit (pictura Hieronymi de Treviso Iunioris(it) annis vicesimis saeculi XVI facta)

Diu sterilis fuerat, donec orationem Isaaci Dominus audivit et geminos ei misit. Filii Rebeccae Esau et Iacobus iam in utero matris collidebant; Esau primus natus est. Venator fuit et Iacobus eum magis amabat, Rebecca autem Iacobum hominem mitem. Cum Isaacus mortem praesentiens Esau benedicere volebat, Rebecca eum Iacobum docuit, ur patrem paene caecum deciperet. Cum Esau iratus fratrem occidere volebat, Rebecca Iacobum ad Laban amisit.

Pulcherrima erat et Isaacus inter Philistaeos eam sororem sui esse dicebat, ne occideretur. Cum Isaaco Rebecca in Machpela spelunca sepulta est.

  1. Nomen in hoc capite libru Geneseos non indicatum est, sed famulus missus Eleazar putari solet.

Previous Page Next Page






ርብቃ AM رفقة Arabic رفقه ARZ Ребека Bulgarian Rivka BR Rebeka BS Rebeca Catalan Rebeka (biblická postava) Czech Rebecca (Beibl) CY Rebekka German

Responsive image

Responsive image