Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Reformatio Anglica

Henricus VIII, rex Angliae.
Catharina Aragonensis uxor prima Henrici VIII.
Anna Boleyn, uxor secunda Henrici VIII.
Thomas Cromwell, Primus Comes Essexiae (c. 1485–1540), principalis minister Henrici VIII 1532–1540.
Thomas Cranmer (1489–1556), Archiepiscopus Cantuariensis Henrici VIII editorque et co-auctor primi et secundi Librorum Precum Publicarum.
Maria I, regina Angliae, Anglicam Romae obligationem restituit.
Elizabetha I, regina Angliae, moderatam contitutionem religiosam effecit.

Reformatio Anglica fuit series rerum quae saeculo sexto decimo factae sunt per quas Ecclesia Anglicana se ab imperio papae et Ecclesiae Catholicae Romanae eripuit. Hae res cum latiore Reformationis Protestantis Europaeae ratione partim consociabantur, motu religioso et politico qui usum Christianitatis per omnem Europam hoc tempore afficiebat. Multae res in rationem contulerunt, quae erant feudalismus deficiens et nationalismus oriens, lex communis oriens, prelum typographicum excogitatum et Biblia Sacra magis magisque impressa et lecta, scientia nova et notiones novae inter eruditos, classes superiores et medias, et lectores ad summum transmissae. Variae autem partes Reformationis Anglicae, quae etiam Cumbriam et Hiberiam tetegit, plerumque a mutationibus rationis administrativae agebantur, cui opinio publica se gradatim accommodavit.

Nexus interni


Previous Page Next Page