Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Tumenensis[1] (Russice Тюменская область, tr. Tjumenskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1944 creatum, et ab anno 2000 in eius districtum (circulum) foederalem Uralicum inclusum. Districtus autonomi Chanty-Mansiensis–Iugra et Iamalo-Neneticus partes regionis Tumenensis sunt.
Regio Tumenensis, in Siberia Occidentali sita et Urales ab occidente adiacens, cum regione Archangelopolitana (eius districtu autonomo Nenetico) in septentrio-occidente, re publica Komi in occidente, regionibus Sverdlovskensi et Kurganensi in meridie-occidente, Kazachstania (eius regione Septentrio-Kazachstanica) in meridie, regionibus Omensi et Tomensi in meridie-oriente atque territorio Crasnoiarensi in oriente et septentrio-oriente contermina, in septentrione ab Oceano Glaciali Septentrionali alluetur. Aream 1 464 173 km2 et circa 3 692 milia incolarum (anno 2017) habet.
Caput regionis est Tumenum. Altera urbs magna et antiqua est Tobolium; atque Ischimus urbs vetus est.
Obius et Irtis maxima flumina regionis sunt; alia flumina sunt Ischimus, Isetus, Tauda, Tobol, Tura, Demianca.
Asteroides 2120 Tyumenia in eius honorem nominatur.