Regnum Ptolemaicum (Graece Πτολεμαϊκὴ βασιλεία[1]) fuit regnum Hellenisticum in Agypto antiqua conditum atque a domu Ptolemaica rectum, quae coepit cum Ptolemaeus I Soter imperium caperet, Alexandro Magno anno 323 a.C.n. mortuo, et desiit cum Cleopatra VII periret et Imperium Romanum Aegypto anno 30 a.C.n. potitum esset.
Regnum Ptolemaicum conditum est a Ptolemaeo I Sotero anno 305 a.C.n., qui se, diadochus e Macedonia in Graecia septentrionali ortus, pharaonem Aegyptium pronuntiavit, potentemque domum Hellenisticam constituit, quae in regione dominabatur a Syria meridiana ad Cyrenen atque ad meridiem ad Nubiam patente.
Alexandria, urbs Graeca ab Alexandro Magno condita, facta est caput et sedes culturae commerciique Graeci. Ut bene a vulgo Aegyptio observati essent, sese successores pharaonum nominabant. Ptolemaei posteriores traditiones Aegyptias asciscebant, sorores in matrimonium ducentes, sese Aegyptice vestitos in monumentis publicis monstrantes, et religiosam Aegypti vitam curantes. Ptolemaei rebelliones internas supponebant, bellisque externis civilibusque vicissim implicabantur, quae ad defectionem regni et eius ultimam adiectionem a Roma duxit. Cultura Hellenistica in Aegypto per aeva Romanum et Byzantinum continenter vigebat usque ad victoriam Musulmanicam.