Ren (-is, m.) sive nephrus (Graece νεφρός[1]) est altera binarum humani vel animalis corporis partium, quae ureae aliisque excrementis in aqua solubilibus ex corpore amovendis serviunt. Renum est sanguinem expurgare: sanguine enim percolato renes urinam efferunt, quae excrementa a corpore reiecta continet. Urina tum in vesica urinaria servata denique per mictionem e corpore excernitur. Supra renes sunt glandulae adrenales sive suprarenales. Nephrologia est disciplina medicinae, cuius morbis renum mederi est.