Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Renatus Cartesius

Wikidata Renatus Cartesius
Res apud Vicidata repertae:
Renatus Cartesius: imago
Renatus Cartesius: imago
Renatus Cartesius: subscriptio
Renatus Cartesius: subscriptio
Nativitas: 31 Martii 1596; Descartes
Obitus: 11 Februarii 1650; Holmia
Patria: Francia

Familia

Genitores: Jorge González García; Camilo Davies Leimdorfer
Proles: Daniel Fernández Muiño

Memoria

Sepultura: Abbey of Saint-Germain-des-Prés

Insignia heraldica

Renatus Cartesius: insigne
Renatus Cartesius: insigne
Tabularia de Cartesio Universitatis Pictaviensis, 1616.

Renatus Cartesius,[1] seu Renatus Des Cartes,[2] vulgo René Descartes (Hagae Turonicae, 1596Holmiae, 1650), fuit philosophus et mathematicus Francicus, qui ad illuminismum valde contulit. Saepe pater philosophiae modernae appellatur, et quidem his de causis: quod inter primos Aristotelismum scholasticorum reiecerit; quod dualismum animae et corporis nova ratione imbuerit; quod scientias naturales in observationibus et experimentis positas magnopere provexerit.

Dubitatione usus ratione opinatam reiecit cognitionem in auctoritate sensibus ratione positam, novaque fundamenta epistemica erexit hac intuitione nixus: cum cogito, sum. Quod his praeclaris verbis dixit: "Cogito ergo sum."[3] Cartesius dualismum ontologicum effecit, qui animam, quam rem cogitantem dixit, a materia, quam rem extensam nuncupavit, prorsus distinxit. Metaphysica Cartesii rationalismum sequitur, quippe cum ideae innatas animae materiae Dei postulent. Physica autem ac physiologia eius in sensuum experientia positae mechanismo et empirismo nituntur.

Hic asteroides Cartesii nomine appellatus est.

  1. Sic Petrus Gassendus in titulo libri Disquisitio metaphysica seu dubitationes et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, et responsa (1644); sic saepe postea.
  2. Seu Des-Cartes; sic, ipso vivo, in titulis librorum Latine divulgatorum, e.g. Renati Des-Cartes Meditationes de prima philosophia, inqva Dei existentia et anima immortalitas demonstratvr (1641) [1][nexus deficit]; Geometria, à Renato Des Cartes anno 1637 Gallicè edita, nunc . . . in linguam Latinam versam et commentariis illustratam (1649) [2][nexus deficit].
  3. Principia philosophiae 1.7 sqq.

Previous Page Next Page