Gestio
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Sanctus Marinus,[1] plenius res publica Sancti Marini[2] (Italiane San Marino) est tertia a minima civitate Europaea, post Vaticanum et Monoecum, et antiquissima mundi res publica, saeculo XIV condita; minima quoque civitas inter socios Consilii Europae est. Caput est Marinum, quod castellum ex omnibus in circuitu partibus rupes altissimas habet, die 3 Septembris anno 301 decretum. Unica est civitas adhuc exstans cuius pristina constitutio politica lingua Latina exarata est.[3] Principes duo huic rei publicae quotannis electi sunt, qui officio Capitaneatús(it) funguntur.
In Italia inter Aemiliam-Romaniam et Picenum eminens, res publica Sancti Marini comprehendit 29 000 fere incolarum, inter quos mille peregrini in Sancto Marino habitant. Sunt fere 5000 Sanctimarinenses qui in aliis terris vivunt.
Res publica e novem "castellis" constituitur quorum enumeratio hic habes: