Ricardus Marescallus (natus anno circiter 1194; mortuus die 16 Aprilis 1234) fuit filius secundus natu Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Successor fratris maioris Guillelmi, fuit a die 6 Aprilis 1231 comes Penbrochiae. In matrimonium duxit Gervasiam vicecomitissam Dinani. Mortuus est autem sine prole; heres comitatús fuit frater Gilbertus.
Ricardus laudatur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater in Lingua Francogallica antiqua exscribere iussit):