Rosa (-ae, f.) (Graece ῥόδον) est genus lignearum plantarum perennium familiae Rosacearum, cui sunt plus quam centum species et milia cultivarietatum. Gregem constituunt plantarum quae frutices recti esse possunt, scandentes vel pensiles, quibus sunt caules qui spinis vel aculeis acutis saepe armantur. Permultos habent colores. Ex rosis fiunt oleum rosaceum et aqua rosacea.