Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Russ Shafer-Landau

Russ Shafer-Landau acroasin de philosophia morali habet, Tartu in urbe Estoniae anno 2009.

Russ Shafer-Landau (natus 1963) est professor philosophiae in Universitate Carolinae Septentrionalis in Monte Capellae, ubi rector instituti Parr Center for Ethics est. Philosophiam ab 2002 ad 2015 in Universitate Visconsiniae Madisoniae docuit, ubi praeses partis philosophiae fuit, et ab 1992 ad 2002 in Universitate Kansiensi. Alumnus est Universitatis Brunensis, et gradum Ph.D. in Universitate Arizonensi adeptus est, Ioele Feinberg consultore.[1] Conditor et editor Oxford Studies in Metaethics ephemeridis est.[2]

Realismum moralem non naturalisticum defendit, ut in Moral Realism: A Defence, eius magno opere, exponit.[3] Eius alii libri sunt Whatever Happened to Good and Evil? et The Fundamentals of Ethics.[4]


Previous Page Next Page






Russ Shafer-Landau English Russ Shafer-Landau Spanish

Responsive image

Responsive image