Samaritani,[1] sive Samaritae,[2] sunt communitas religiosa, quae sicut religio Iudaica ex populo Israël orta est.
His diebus sunt fere 800 Samaritani (anno 2020: 818),[3] qui in vico Kiryat Luza in monte Garizim prope Nablus in Cisiordania et in urbe Israëlitica Cholon prope Telavivum vivunt.[4]