![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Sanguis (-inis, m.) est liquor qui corde palpitante per venas et arterias corporis humani et animalis diffunditur. Sanguis oxygenium et alimenta in cellulas corporis fert atque dioxidum carbonis et substantias ex cellulis excretas amovet. Sanguis in pulmonibus oxygenium accipit et dioxidum carbonis cedit. Renes, cum sanguinem percolant, res a corpore reiectas in urinam convertunt.
Pars liquida sanguinis plasma appellatur. In plasmate varia cellularum genera inveniuntur:
Glandulae endocrinae hormonta in sanguinem immittunt. Sanguinis e vasis sanguineis eruptio haemorrhagia dicitur. Sanguis apud antiquos in numero quattuor humorum habebatur. In Latinitate medicorum res ad sanguinem pertinentes saepe terminis compositis exprimuntur, quae ab haem- (a Graeco αἷμα 'sanguis', radix αἱματ-), ut haemorrhagia 'eruptio sanguinis' et haematologia 'doctrina sanguinis', incipiunt. Etiam anaemia 'exsanguem esse' in hoc verbo positum est.