Sapor est gustus naturalis et proprius pomorum, holerum, carnium, fungorum aliorumque edulium. Caseus, qui iucunde sapit, saporem iucundum habet, et piscis, qui mare sapit, saporem marinum habet. Sapor et gustatus non idem est. Eadem est enim inter gustatum et saporem differentia, quae generaliter inter sensus et sensibilia est. Sapor est, qui sua vi propria in alimentis exstat. Quem sensum obiectivum melli ingenitum Marcus Tullius Cicero ita describit: "Ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur."[1] Eandem sapiendi vim in pomis tempore maturatum Ovidius describit: "[Tempus,] ne sint tristi poma sapore, cavet."[2] Interdum gustus eodem sensu adhibetur, sicut apud Cornelium Celsum legimus: "Adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus [= sapor] eius sentiatur."[3]
An sapores similibus contrariisve discernamus philosophi Graeci antiqui differebant. Anaxagoras (saeculo V a.C.n.) contrariis: "id enim quod calore frigoreve par sit neque calefacere, neque refrigerare; neque vero dulce acidumve per ea ipsa cognosci, sed frigidum per calidum, potabile per salsum, dulce per acidum secundum cuiusque defectum (ista enim omnia in nobis adesse) ... omnem vero sensum coniunctum esse cum dolore ... omne enim dissimile tangendo incommodum affert".[4]
Numerum saporum alii aliter recensuerunt. Inter primos, qui de hac re scripserint, Menestor (eodem fere saeculo) sapores infinitos exstitisse scripserit si iterum doxographiam Theophrasti accipimus.[5] Huic fortasse coaevus Empedocles multa de sensu, pauca de sapore cecinit, sed quattuor sapores nominavit, videlicet dulcem, amarum, acidum, pungentem, qui secundum similitudines in corpora humana suscipiuntur:
Plato (voce Timaei) χυμούς seu sapores permultos exstitisse censuit quorum typos e mixturis aquosis derivatos quattuor nominat, οἶνος vinum, ἐλαιηρὸν εἶδος genus oleosum, μέλι mel, ὀπός sucus;[7] mox genera saporum septem enumerat, στρυφνά acerba, αὐστηρά austera, πικρά amara, ἁλυκά salsa, δριμέα acra, ὀξύ acidum, γλυκύ dulce.[8] A Theophrasto sapores septem enumerantur: γλυκύς dulcis, λιπαρός pinguis, πικρός amarus, αὐστηρός austerus, δριμύς acer, ὀξύς acidus, στρυφνός acerbus, dubitante octavus ἁλμυρός salsus, repugnante nonus decimusque οἰνώδης vinosus et γαλακτώδης lacteus.[9] Ille enim, sicut Plato, interdum alimentis obrussis utitur ad sapores definiendos, e.g. de fructibus scribens:
Eruditi Sanscrite scribentes sex sapores enumerare solent, videlicet madhura dulcis, lavaṇa salsus, kaśaya acerbus, amla acidus, kaṭu acer, tikta amarus.[11]
Apud Sinas quinque sapores enumerantur, qui sunt 酸 suān amarus, 苦 kǔ acer, 甜 tián dulcis, 辣 là pungens vel 熱 rè calidus, 咸 xián salsus. Enumeratio iam abhinc duo milia ducentos annos reperitur in Veribus autumnisque domini Lü, a Lü Buwei editis: ibi philosophica de arte coquinaria dissertatio ad coquum mythicum Yi Yin attribuitur.[12] Eodem aevo liber Laocius ait per paradoxum asceticum: 五味令人口爽 wǔ wèi lìng rén kǒu shuǎng "Quinque sapores os hebetant"; in Traditio Zuo suadetur indoles hominum per harmoniam aut dissonantiam quinque saporum mutari.[13] Coqui autem provinciae Sichuanensis sextum saporem 麻 má "torporentem" addunt, ab aromate eorum indigena zanthoxylo effectum, cum sapore pungenti aequilibrem (麻辣 má là).[14]
Europaeorum recentiorum Brillat-Savarin sapores infinitos esse agnovit;[15] plurimi autem aut quattuor accipiunt aut (osmazomo vel umami addito) quinque.