Satyricôn[1]sc.libri[2] sunt fabulae a Petronio Arbitro scriptae, quae etiam hodie partim servatae sunt. De titulo, quo modo intellegi debeat, ambigitur. Sunt qui Satyricon putent re vera Σατυρικῶν 'Satyricorum' esse et eius rei causa malint Satyricôn scribere. Sunt etiam qui Satyricon nominativum singularem exhibere arbitrentur[3] et quidem Satyricum scribere malint.[4]
↑"Titi Petronii Arbitri Satyricôn quae supersunt": titulus editionis Burmannianae (vide hic (sive hic apud Google Books))
↑"[Petronius] scripsit Satyricum sive libros Satyricôn": Fabricius, Bibliotheca Latina (vide p. 385 apud Google Books)
↑Cf. Marius Victorinus lib. 4 (editores vetustiores) "inter quos Arbiter Satyrico ita" (sed "inter quos Arbiter Satyricon ita" Keil). Lectionem Satyrica suadent R. Bracht Branham et Daniel Kinney in versione Anglica (Londinii 1996), p. xxiv: "Satyrica, the neuter plural of the adjective 'satyricos'", et in nota subiuncta n° 34: "The common but incorrect title Satyricon is an abbreviation of the Latin Satyricon libri or 'books of Satyrica'."