Sericum est pannus e filamentis bombycinis textus, a principio apud Sinas seu Seres confectus (e quibus nomen deducitur), omnium bombycinorum perfectissimus et glaberrimus. Filamenta ad sericum texendum a Bombyce mori generantur.
Temporibus antiquis, sericum ad regiones occidentales per Viam Sericariam traditum est. Omnium scriptorum classicorum qui de hac re disserunt,[1] Pausanias solus sericum e filamentis bombycinis textum scivit et accurate descripsit.[2] Sed imperatore Iustiniano suadente, bombyces Constantinopolim furtim adducti sunt.[3]