Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Sinologia

Matthaeus Riccius, unus e primis sinologis Europaeis. Imago Sinica, anno 1610 facta.

Sinologia est academicum Sinarum studium, plerumque per linguam, litteras, culturam, et historiam, quod saepe eruditionem Occidentalem attingit. Eius origo "ab indagatione quam eruditi Sinici suarum civilizationis fecerunt repetere potest."[1][2] Disciplina sinologica pro philologia ad Sinas adhibita valere olim videbatur, et usque ad saeculum vicensimum 'philologia Sinica' (linguae et litterarum) tantum significare plerumque videbatur.[3] Sinologia temporibus recentioribus in latitudinem crescit ut historiam Sinarum, epigraphiam, aliasque res comprehendat.

Vocabula sinologia et sinologus Anglice circa annum 1838 facta sunt,[4] et praefixum sino- a Sinae verbo Latino a Sinai verbo Graeco, vicissim a Sin verbo Arabico, quod demum a qin, domum Qin significante, derivare potest.[5]

In studiis regionalibus, usus Europaeus et Americanus inter se discrepare possunt: in Europa, sinologia studia Sinica usitate appellatur, sed in Civitatibus Foederatis, sinologia est subdisciplina studiorum Sinicorum.

In Asia Orientali, coeperunt studia rerum ad Sinas pertinentium antiquitate. In Iaponia, sinologia 漢学 kangaku 'studia Han' appellabatur. In Sinis autem hodiernis, studia rerum ad Sinas pertinentium studia nationalia (Mandarinice 國學, simpliciter 国学 pinyin Guóxué, Wade-Giles Kuo2-hsüeh2) appellatur, et sinologia in studia Han (漢學, simpliciter 汉学, pinyin Hànxué, Wade-Giles Han4-hsüeh2) convertitur.

Voltarius L'orphelin de la Chine ('Orbum Sinicum') ludum docuit, ab Orbo cuiusdam Zhao motus, et Leibnitius Novissima Sinica scripsit.

Studium Sinarum et linguae Sinicae in Francia coepit Ludovico XIV regnante, qui anno 1711 quendam Arcadium Huang, iuvenem Sinicum, ad regale textuum Sinicorum corpus perscribendum designavit.

  1. Anglice: "may be traced to the examination which Chinese scholars made of their own civilization."
  2. Zurndorfer 1999: 4.
  3. Honey 2001: xi.
  4. Honey 2001:xi.
  5. American Heritage Dictionary of the English Language (Bostoniae: Houghton Mifflin, ed. 3a, 1992), 1686.

Previous Page Next Page






علم الصينيات Arabic Сіналогія BE Китаистика Bulgarian Sinologia Catalan Sinologie Czech Sinologi Danish Sinologie German Σινολογία Greek Sinology English Ĉinologio EO

Responsive image

Responsive image