Sōcratēs (Graece: Σωκράτης), philosophus Graecus, natus 469 a.C.n. prope Athenas, filius sculptoris et obstetricis, mortuus 399 a.C.n., magister Platonis.
Socrates, vir sapientissimus et doctissimus, vixit Athenis, ubi bonus civis, miles fortis[1], philosophus admirabilis, fuit omnium virtutum exemplar. Dicere solebat se nihil nisi hoc unum scire, quod nihil sciret, velut in opere Apologias scribit eum Plato,
Attamen iuvenes et viri libentissime eum audiebant et sequebantur. Ipse eos, familiariter alloquens, docebat quid esset verum, quid rectum, quid pulchrum. Idem integritate morum et sanctitate vitae quotidianae doctrinam suam confirmabat, sed apud Athenienses invidia saepius fuit comes virtutis. Inimici Socratem maledictis infamaverunt, et populus, natura suspicax et credulus, philosophum odio persecutus est. Socrates accusatus est ab Anyto et Meleto impietatis adversus Deos patriae, et corruptelae iuventutis. Causam ipse suam ante tribunal egit virili oratione. Iudices eum interrogaverunt quam poenam existimaret se meruisse. "Hoc unum," respondit, "merui, ut mihi victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur."