Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Status caeli

Vide etiam paginam discretivam: tempestas.
Caelum ubi nubes stratocumuli perlucidi lucent.

Status caeli[1] seu simpliciter caelum[2][3] in meteorologia est status et habitus atmosphaerae, utrum diei caelum calidum an frigidum sit, pluviumne an siccum, apricum an nubilosum. Inter caelorum prodigia quae saepe videntur sunt pluvia, nix, ariditas, frigus, calor. Rarae sunt tempestates sicut procellae pluviosae, ningores caecantes, turbines, et typhones marini.

Clima dissimiliter est caeli status qui cuiusdam regionis temporibus anni proprius est. Meteorologi climatis causas investigantes etiam temperaturis, pressionibus atmosphaerae, ventisque datis utuntur ut caeli status quotidie praecinatur. Hae caeli status praenuntiationes visae televisionibus adiuvant homines quotidie sua acta proposita excogitare; exactitudo autem harum praenuntiationum paene ad zerum post duos aut tres dies cadit.

  1. Cic. Div. 2.92.7; Col. Rust. 3.12.5.2; 6.5.1.7; 11.2.97.8; et passim; Liv. 37.12.11.4. Nec mirum est etiam inversum verborum ordinem inveniri, sicut Col. Rust. 2.10.21.6; 4.23.2.1; 5.5.4.7; et passim; Sen. Oed. 1054.
  2. Cic. Tusc. 1.19.43, passim.
  3. Sic, etiam caeli status et tempestas, in D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 876, s.v. weather.

Previous Page Next Page






Weer (meteorologie) AF Wetter ALS Orache AN Weder ANG طقس Arabic বতৰ AS Tiempu atmosféricu AST Гьава-бакъ AV मौसम AWA Һауа торошо BA

Responsive image

Responsive image