Status caeli[1] seu simpliciter caelum[2][3] in meteorologia est status et habitus atmosphaerae, utrum diei caelum calidum an frigidum sit, pluviumne an siccum, apricum an nubilosum. Inter caelorum prodigia quae saepe videntur sunt pluvia, nix, ariditas, frigus, calor. Rarae sunt tempestates sicut procellae pluviosae, ningores caecantes, turbines, et typhones marini.
Clima dissimiliter est caeli status qui cuiusdam regionis temporibus anni proprius est. Meteorologi climatis causas investigantes etiam temperaturis, pressionibus atmosphaerae, ventisque datis utuntur ut caeli status quotidie praecinatur. Hae caeli status praenuntiationes visae televisionibus adiuvant homines quotidie sua acta proposita excogitare; exactitudo autem harum praenuntiationum paene ad zerum post duos aut tres dies cadit.