Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Stephanus (episcopus Tornacensis)

Summa Decreti, codicem saeculo XIII. Boulogne-sur-Mer, Bibliothèque des Annonciades, Fonds ancien, ms. 119.

Stephanus (natus die 18 Februarii 1128 Aurelianis; mortuus anno 1203 Tornaci) fuit alumnus scholarum Aurelianensium et Studii Bononiensis, ubi contubernius fuit Heraclii patriarchae futuri,[1] Gratiani cardinalis futuri,[2] Ricardi Barre aulici Anglici futuri,[3] et (ut videtur) Uberti Crivelli papae Urbani III futuri.[4] Doctorem audivit Bulgarum, sicut ipse confessus est in epistula ad Heraclium missa:

Iocosas olim confabulationes nostras fructuosis oro saepius orationibus expiare. Togatorum advocationes mercimonia, litigantium conflictus caecorum pugnam, Bononiensium auditoria fabriles diximus officinas. Inter haec, diversa secuti studia sumus: ego, quod irriseram, carpentariam Bulgari, vos calvariam Crucifixi. Beata peregrinatio vestra, quae et culpas expiat et ad sublimia vos extollit. Interim, pater, obsecro, mementote Stephani vestri, qui sic memoriam vestram retinet, ut quasi iugi spectaculo vestram praesentiam amplectatur.[5]

Stephanus, eruditus iuris canonici, anno 1176 abbas S. Genovefae Lutetiae electus est. Hoc officium usque ad 1191 retinuit, quo anno episcopus Tornacensis creatus est. Amicus Ioannes de Tociaco, Stephano suadente, successor fuit ad abbatiam S. Genovefae.

  1. Desilve (1893) pp. 92-93; Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 211 col. 355
  2. Desilve (1893) no. 44 p. 57; vide "Graziano" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)
  3. Desilve (1893) no. 275 pp. 346-347
  4. Desilve (1893) no. 136 pp. 159-160
  5. Desilve (1893) no. 78 pp. 92-93; Benjamin Z. Kedar, "The Patriarch Eraclius" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982) pp. 177-204 esp. p. 185

Previous Page Next Page






Étienne de Tournai AST Stephan von Tournai German Stephen of Tournai English Étienne de Tournai Spanish Étienne de Tournai French Stefano di Tournai Italian Stefaan van Doornik Dutch Estêvão de Tournai Portuguese

Responsive image

Responsive image