Gestio
Populus
Commemoratio
Swazia,[1][2] publice ex anno 2018 Eswatini (rite Kingdom of eSwatini[3]), olim Suazilandia,[4] est mediterranea civitas sui iuris in Africa Austrina sita. Civitates finitimae sunt Mozambicum ad septentriones et orientem et Africa Australis ad septentriones, occidentem, meridiem, et meridiem et orientem. Terras circiter 200 chiliometra a septentriones ad meridiem et 130 chiliometra ab oriente ad occidentem comprehendens, Suazia est una ex minimis civitatibus in Africa sitis; nihilominus, eius clima et topographia sunt pervariae, a highveld frigido et montuoso ad lowveld calidum et siccum.
Cives plerumque sunt Suazienses. Lingua publica et sermo maximi momenti est lingua Suazica (vulgo siSwati). Suazienses suum regnum medio saeculo duodevicensimo constituerunt, Ngwane III duce.[5] Civitas et cives ex Mswati II appellantur, rege aecui undevicensimi, qui nationem amplificavit et confirmavit; fines hodierni anno 1881 statuti sunt, Europaeis Africam diripientibus.[6]
Bello Boerensi Secundo composito, regnum, nomine Suazilandia, fuit territorium mandatum Britannicum ab anno 1903 usque ad diem 6 Septembris 1968, cum plenam libertatem anno 1968 a Britanniarum Regno adepta esset.[7] Mense Aprili 2018, nomen publicum a Regno Suazilandiae ad Regnum Eswatini mutatum est, ex nomine inter incolas usitato appellatum.[8][9]
Swazia est monarchia absoluta, regnum quod ex anno 1986, Rex Mswati III regit. Caput est Mbabane.
Montis Draconis pars in Swazia patet.