Systematica in biologia est studium diversificationis formarum quae in vita sunt, aevis praeteritis et praesente, et coniunctionum inter res viventis per tempus visas. Coniunctiones plerumque videntur stemmata evolutionaria, cuius synonyma sunt cladogrammata, arbores phylogeneticae, phylogeniae. Omnibus phylogeniis sunt duae partes: ordo ramorum (coniunctiones inter greges monstrans) et longitudo ramorum (summam evolutionis monstrans). Per phylogeneticas specierum taxorumque superiorum arbores investigatur evolutio proprietatum corporearum (exempli gratia, proprietates anatomicae et moleculares) et distributio organismorum (biogeographia). Systematica ergo ad evolutionariam vitae in tellure historiam intellegendam adhibetur.
Vocabulum systematica derivatur ex systemate, quod 'ordinatam organismorum dispositionem' significat. Quod vocabulum apparet in titulo Systemate Naturae, libro Caroli Linnaei.