Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Tammerforsia[1][2] (Finnice Tampere; Suecice Tammerfors) est urbs magnitudine tertia in Finnia, et maxima terrarum septentrionalium urbs quae mare non attingit. In regione Birkaria, cuius caput Tammerforsia est, in provincia Finnia Occidentalis sita est. Totam Birkariam 470 000 hominum incolunt, de quibus 207 000 Tammerforsiam habitant.
Tammerforsia in isthmo iacet inter duos lacus magnos, quorum septentrionalis Näsijärvi nominatur, australis Pyhäjärvi. Aquae de lacu Näsijärvi per fluviolum Tammerkoski in Lacum Sacrum (Finnice Pyhäjärvi) fluunt. Olim ad ripas fluminis Tammerkoski varia aedificia industrialia instructa sunt. Tammerforsia enim erat prima urbs industrialis Finniae, hodie etiam excepto Helsinkio est maxima urbs industrialis.