Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Theoria copiarum

Theoria copiarum est pars mathematicae in qua copiae tractantur, quae rerum collationes intelleguntur. Quamquam quaelibet res in copias colligi possunt, theoria copiarum plerumque rebus mathematicis adhibetur.

Georgius Cantor, anno 1894

Copiarum theoria nostrae aetatis a Georgio Cantor et Ricardo Dedekind annis 1870 inchoata est. Post theoriam paradoxorum in simplici copiarum theoria excogitatam multa systemata axiomatica saeculo vicesimo ineunte proposita sunt, quorum notissima sunt axiomata Zermelo-Fraenkel et axioma electionis.

Adhibentur vocabula copiarum theoriae ad omnes fere res mathematicas definiendas, sicut functiones, quin etiam notiones theoriae copiarum per totum curriculum mathematicae docendae inveniuntur. Principia copiarum et membrorum earum facile doceri possunt in schola primaria ope diagrammatum Venn et Euler, cum collectiones corporearum rerum cottidianarum discuntur. Qua in re etiam operationes facillimae, sicut unio intersectioque copiarum, exponi possunt. Notiones difficiliores, sicut cardinalitas, nulli curriculo baccalaureati quod quidem ad mathematicam artem attinet desunt.


Previous Page Next Page