Theridiidae sunt magna familia aranearum. Genera Theridiidarum sunt vulgatissima arthropoda in domibus humanis per orbem terrarum reperta.[3] Haec familia plus quam 2200 species in plus quam centum generibus quae telas spatii trium dimensionum aedificant comprehendit.[4]; Theridiidae sunt araneae entelegyne (laminam genitalem in femina habentes) atque araneomorphicae et ecribellatae (serico viscoso, non laneo, utentes) quae telas nodosas saepe faciunt, setasque serratas in tarso cruris quarti habent.