Thomas Harriot[1] (Oxoniae anno circiter 1560 natus; Londinii mortuus die 2 Iulii 1621) fuit astronomus, mathematicus, ethnographus, et interpres Anglicus, qui Solanum tuberosum in Insulas Britannicas introduxisse aliquando habetur,[2] atque adeo fuit primus vir qui adumbrationem lunae per telescopium visae fecit, die 26 Iulii 1609, plus quam quattuor menses ante Galilaeum.[3]
Harriot, gradu A.B. Universitatis Oxoniensis accepto, Americam anno 1585 profectus est, particeps expeditionis ad insulam Roanoke a Domino Gualterius Raleigh Equite emissae, Radulpho Lane Equite duce. Harriot expeditionis fuit particeps magni momenti quia lingua Algonquiana Carolina uti potuit, ab Wanchese et Manteo Americanis Nativis doctus. Angliam reditus, pro Henrico Percy, nono comite Northumbriae, laboravit; cum in domu comitis habitaret, mathematicus et astronomus fecundus factus est, cui doctrina refractionis lucis tribuitur.
Effigies Thomae Harriot, anno 1602 picta, in Collegio Trinitatis apud Oxonienses servatur.[4] Prima biographia Thomae Harriot ab Henrico Stevens Viridimontano anno 1900 divulgata est.[5]