Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Tiryns

Despectus in situm Tirynthis. Moenia quae a Cyclopibus aedificata dicebantur.

Tiryns[1] (Graece Τίρυνς) fuit urbs antiqua Graeciae in Argolide, non longe ab urbe Argis in nomo hodierno Argolidis sita. Homerus eam Τίρυνθα τειχιόεσσαν, "Tiryntha muratam", appellat.[2] Etenim ruinae murorum "Cyclopeorum" tempore Pausaniae secundo saeculo adhuc conspicua erant cum iamdiu (inter 479 et 460 a.C.n.) urbs ab Argivis deleta esset et eius incolae ad urbes vicinas augendas transvecti[3].

  1. Tīryns, f., gen. -nthis vel -nthos, sed in scriptis antiquis Latinis tantum acc. Tiryntha et abl. Tiryntha vel -nthe reperiuntur.
  2. Homerus, Ilias 2.559.
  3. Strabo VIII.373. Pausanias VIII.27.1 et II.25.8

Previous Page Next Page






Tiryns AF تيرنز Arabic Тырынф BE Тиринт Bulgarian Tiryns BR Tirint Catalan Tírins CEB Tíryns Czech Tiryns Danish Tiryns German

Responsive image

Responsive image