Transitus Fluvii[1] est occultum systema scribendi Henrico Cornelio Agrippa tributum, mago et astrologo Germanico saeculi sexti decimi. Hoc abecedarium saepe in Wicca et hodiernis magiae varietatibus adhibetur ad scripta magica celanda sicut res quae in Libro Umbrarum insunt.
Hoc systema scribendi in viginti duabus litteris consistit, ab abecedario Hebraico deductis.[2] Abecedariis Caelesti et Malachim simile est. Nomen ad transitum Euphratis a Iudaeis a Babylonia redientibus ad templum Hierosolymis reficiendum fortasse attingit.[3]
Hoc abecedarium etiam invenitur in operibus Abrahae de Balmis (1523: B6v), Geoffroy Tory (1529: 76v[4]), et Ioannis Augustini Panteo (1530:545–546).[5] Pantheus affirmat, cum abecedarium Hebraicum Moysi et abecedarium Henochianum Henochi commissum esset, Transitum Fluvii Abrahae commissum esse.[6]