Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Transpiratio

Conspectus transpirationis: 1, aqua in radices et tum in xylema movetur; 2, moleculae aquae per vires cohaerentiae et adhaerentiae columnam in xylemate constituunt; 3, aqua e xylemate in cellulas mesophyllaceas movetur, ex earum superficiebus evaporat, et plantam per diffusionem e stomatibus reliquit.

Transpiratio est ratio quo aqua per plantam moveatur atque ex partibus aerialibus, plerumque foliis, caulibus, floribus, evaporetur. Aqua enim est res vitae plantarum necessaria, sed haud multum a radicibus captum ad auctum et metabolismum adhibetur: reliquae summae, a 97 centesimis ad 99.5 centesimas, per transpirationem et guttationem amittuntur.[1]

Stoma in folio lycopersici per microscopium electronicum coloratum visum.
Transpiratio aquae in xylemate.
Nubes in hoc imagine e silvis pluvialibus Amazoniae per evapotranspirationem gignuntur.

Superficies foliorum foramina quaedam stomata appellata ferunt, quorum plurima in inferioribus foliorum superficiebus inveniuntur. Ad margines stomatum sunt cellulae custodiales et earum cellulae accedentes (omnibus multiplice stomatali una appellatis), quae foramina aperiunt et claudunt.[2] Transpiratio per aperturas stomatalibus fit, diffusionem dioxidi carbonii ex aere pro photosynthesi sinens. Transpiratio itaque plantas refrigerat, osmoticam cellularum pressuram mutat, ac facultatem fluxionis massivae nutramentorum mineralium et aquae e radicibus ad surculos facit. Duae res magnae, hydraulica soli conductivitas et magnitudo gradientis pressurae per solum, celeritatem aquae e radicibus ad foramina stomatalia in foliis per xylema moventis afficiunt.[3]

Massiva aquae liquidae fluxio e radicibus ad folia partim ab actione capillarium, sed plerumque a variationibus potentialium aquae agitur. Si potentialis aquae in aere est minus quam potentialis aquae in spatio intra stomatale folii foramen, vapor aquae iter de gradiente faciet, et a spatio folii in atmosphaeram movebitur.

Nexus interni

  1. Sinha, Rajiv Kumar (1 Ianuarii 2004). Modern Plant Physiology. CRC Press. ISBN 978-0-8493-1714-9 .
  2. Benjamin Cummins (2007), Biological Science (3 ed.), Freeman, Scott, p. 215 .
  3. Taiz, Lincoln (2015). Plant Physiology and Development. Sunderland, MA: Sinauer Associates, Inc. pp. 101. ISBN 978-1-60535-255-8 .

Previous Page Next Page